ENTRADA, Curriculum     English version..English
                 
E-mail Ecrivez-nous Actualización:  9 noviembre

octubre 2005 

Chronologie Tempus fugit  Nedstat Basic - Free web site statistics

 

 Noticias mías

.NOTICIAS HISTORIA- ANTIGUA _ARQUEOLOGÍA

  Escrituras megalíticas(IV-III milenio)  en Huelva, ( 2)  Publicaciones UNED http://apliweb.uned.es/publicaciones/busq-articulo/index.asp.

Actualidad

Cabeceras Temas

15/6/05

Mis último libros
libreria@sanzytorres.com

Historia del Mundo Antiguo , volumen I, I: Próximo Oriente;

I, II: Egipto, fenicios, Israel

Volumen II El mundo mediterráneo hasta Augusto


Lex  Ursonensis

cil.bbaw.de/dateien/ arbeitsstelle.html

 

LEX COLONIAE GENETIVAE IULIAE S. URSONENSIS

61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82   91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106  123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134

 


61

.. cui quis ita manum inicere iussus erit, iudicati iure manus iniectio esto itque ei sine fraude sua facere liceto. Vindex arbitratu IIviri quive iure dicundo praerit locuples esto. Ni vindicem dabit iudicatumve faciet, secum ducito. Iure civili vinctum habeto. Si quis in eo vim faciet, ast eius vincitur, dupli damnas esto colonisque eius coloniae HS CCICC CCICC dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet petitio, IIviro quive iure dicundo praerit exactio iudicatioque esto.

62

IIviri quicumque erunt, iis IIviris in eos singulos lictores binos, accensos singulos, scribas binos, viatores binos, librarium, praeconem, haruspicem, tibicinem habere ius potestasque esto. Quique in ea colonia aediles erunt, iis aedilibus in eos aediles singulos scribas singulos, publicos cum cincto limo IIII, praeconem, haruspicem, tibicinem habere ius potestasque esto. Ex eo numero, qui eius coloniae coloni erunt, habeto. Iisque IIviris aedilibusque, dum eum magistratum habebunt, togas praetextas, funalia, cereos habere ius potestasque esto. Quos quisque eorum ita scribas lictores accensos viatorem tibicinem haruspicem praeconem habebit, iis omnibus eo anno, quo anno quisque eorum apparebit, militiae vacatio esto, neve quis eum eo anno, quo magistratibus apparebit, invitum militem facito neve fieri iubeto neve eum cogito neve ius iurandum adigito neve adigi iubeto neve sacramento rogato neve rogari iubeto, nisi tumultus Italici Gallicive causa. Eisque merces in eos singulos, qui IIviris apparebunt, tanta esto: in scribas singulos HS CIC CC, in accensos singulos HS DCC, in lictores singulos HS DC, in viatores singulos HS CCCC, in librarios singulos HS CCC, in haruspices singulos HS D, praeconi HS CCC, qui aedilibus apparebunt: in scribas singulos HS DCCC, in haruspices singulos HS C, in tibicines singulos HS CCC, in praecones singulos HS CCC. Iis sine fraude sua capere* liceto.

63

IIviri, qui primi ad pr. k. ianuar. magistratum habebunt, apparitores totidem habento quot singulis apparitores ex hac lege habere licet. Iisque apparitoribus merces tanta esto, quantam esse oporteret, si partem IIII anni apparuissent, ut pro portione, quam diu apparuissint, mercedem pro eo caperent*, itque iis sine fraude sua capere liceto.

64

IIviri quicumque post coloniam deductam erunt, ii in diebus X proximis*, quibus eum magistratum gerere coeperint, at decuriones referunto, cum non minus duae partes aderint, quos et quot dies festos esse et quae sacra fieri publice placeat et quos ea sacra facere placeat. Quot ex is* rebus decurionum maior pars, qui tum aderunt, decreverint statuerint, it ius ratumque esto, eaque sacra eique dies festi in ea colonia sunto.

65

Quae pecunia poenae nomine ob vectigalia, quae coloniae Genetivae Iuliae erunt, in publicum redacta erit, eam pecuniam ne quis erogare neve cui dare neve attribuere potestatem habeto nisi at ea sacra, quae in colonia aliove quo loco colonorum nomine fiant, neve quis aliter eam pecuniam sine fraude sua capito*, neve quis de ea pecunia ad decuriones referundi neve quis de ea pecunia sententiam dicendi ius potestatemque habeto. Eamque pecuniam ad ea sacra, quae in ea colonia aliove quo loco colonorum nomine fient, IIviri sine fraude sua dato attribuito itque ei facere ius potestasque esto. Eique cui ea pecunia dabitur sine fraude sua capere* liceto.

66

Quos pontifices quosque augures G. Caesar, quive iussu eius coloniam deduxerit, fecerit ex colonia Genetiva, ei pontifices eique augures coloniae Genetivae Iuliae sunto, eique pontifices auguresque in pontificum augurum conlegio in ea colonia sunto, ita uti qui optima lege optumo iure in quaque colonia pontifices augures sunt erunt. Iisque pontificibus auguribusque, qui in quoque eorum collegio erunt, liberisque eorum militiae munerisque publici vacatio sacro sanctius esto uti pontifici Romano est erit, aeraque militaria ea omnia merita sunto. De auspiciis quaeque ad eas res pertinebunt augurum iuris dictio iudicatio esto. Eisque pontificibus auguribusque ludis, quot publice magistratus facient, et cum ei pontifices augures sacra publica coloniae Genetivae Iuliae facient, togas praetextas habendi ius potestasque esto, eisque pontificibus auguribus que ludos gladiatoresque inter decuriones spectare ius potestasque esto.

67

Quicumque pontifices quique augures coloniae Genetivae Iuliae post hanc legem datam in conlegium pontificum augurumque in demortui damnative loco hac lege lectus cooptatusve erit, is pontifex augurque in colonia Iulia in conlegium pontifex augurque esto, ita uti qui optuma lege in quaque colonia pontifices auguresque sunt erunt. Neve quis quem in conlegium pontificum capito* sublegito cooptato nisi tunc cum minus tribus pontificibus ex iis, qui coloniae Genetivae sunt, erunt. Neve quis quem in conlegium augurum sublegito cooptato nisi tum cum minus tribus auguribus ex eis, qui coloniae Genetivae Iuliae sunt, erunt.

68

IIviri praefectusve comitia pontificum augurumque, quos hac lege facere oportebit, ita habeto, prodicito, ita uti IIvirum creare facere sufficere hac lege oportebit.

69

IIviri qui post coloniam deductam primi erunt, ii* in suo magistratu et quicumque IIviri in colonia Iulia erunt, ii in diebus LX proximis*, quibus eum magistratum gerere coeperint, ad decuriones referunto, cum non minus XX aderunt, uti redemptori redemptoribusque, qui ea redempta habebunt quae ad sacra resque divinas opus erunt, pecunia ex lege locationis adtribuatur solvaturque. Neve quisquam rem aliam at decuriones referunto neve quot decurionum decretum faciunto antequam is* redemptoribus pecunia ex lege locationis attribuatur solvaturve decurionum decreto, dum ne minus XXX atsint, cum ea res consulatur. Quot ita decreverint, ei IIviri redemptori redemptoribus attribuendum solvendumque curato, dum ne ex ea pecunia solvant adtribuant, quam pecuniam ex hac lege ad ea sacra, quae in colonia aliove quo loco publice fiant, dari adtribui oportebit.

70

IIviri quicumque erunt ei praeter eos, qui primi post hanc legem facti erunt, ei in suo magistratu munus ludosve scaenicos Iovi Iunoni Minervae deis deabusque quadriduom maiore parte diei, quot eius fieri poterit, arbitratu decurionum faciunto inque eis ludis eoque munere unusquisque eorum de sua pecunia ne minus HS ∞ ∞ consumito et ex pecunia publica in singulos IIviros dum taxat HS ∞ ∞ sumere consumere liceto, itque is* sine fraude sua facere liceto, dum ne quis ex ea pecunia sumat neve adtributionem faciat, quam pecuniam hac lege ad ea sacra, quae in colonia aliove quo loco publice fient, dari adtribui oportebit.

71

Aediles quicumque erunt in suo magistratu munus ludos scaenicos Iovi Iunoni Minervae triduom maiore parte diei, quot eius fieri poterit, et unum diem in circo aut in foro veneri faciunto, inque eis ludis eoque munere unusquisque eorum de sua pecunia ne minus HS ∞ ∞ consumito deve publico in singulos aediles HS ∞ sumere liceto, eamque pecuniam IIvir praefectusve dandam adtribuendam curanto itque iis sine fraude sua capere liceto.

72

Quotcumque pecuniae stipis nomine in aedis sacras datum inlatum erit, quot eius pecuniae eis sacris superfuerit, quae sacra, uti hac lege data oportebit, ei deo deaeve, cuius ea aedes erit, facta fuerint, ne quis facito neve curato neve intercedito, quo minus in ea aede consumatur, ad quam aedem ea pecunia stipis nomine data conlata erit, neve quis eam pecuniam alio consumito neve quis facito, quo magis in alia re consumatur.

73

Ne quis intra fines oppidi coloniaeve, qua aratro circumductum erit, hominem mortuom inferto neve ibi humato neve urito neve hominis mortui monimentum aedificato. Si quis adversus ea fecerit, is colonis coloniae Genetivae Iuliae HS ICC dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet petitio persecutio exactioque esto. itque quot inaedificatum erit IIvir aedilisve dimoliendum curanto. Si adversus ea mortuus inlatus positusve erit, expianto uti oportebit.

74

Ne quis ustrinam novam, ubi homo mortuus combustus non erit, propius oppidum passus D facito. qui adversus ea fecerit, HS ICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet petitio persecutioque ex hac lege esto.

75

Ne quis in oppido coloniae Iuliae aedificium detegito neve demolito neve disturbato, nisi si praedes IIvirum arbitratu dederit se redaedificaturum, aut nisi decuriones decreverint, dum ne minus L adsint, cum ea res consulatur. Si quis adversus ea fecerit, quanti ea res erit, tantam pecuniam colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae qui volet petitio persecutioque ex hac lege esto.

76

Figlinas teglarias maiores tegularum CCC tegulariumque in oppido coloniae Iuliae ne quis habeto. Qui habuerit it aedificium isque locus publicus coloniae Iuliae esto, eiusque aedificii quicumque in colonia Genetiva Iulia iure dicundo praerit, sine dolo malo eam pecuniam in publicum redigito.

77

Si quis vias fossas cloacas IIvir aedilisve publice facere inmittere commutare aedificare munire intra eos fines, qui coloniae Iuliae erunt, volet, quot eius sine iniuria privatorum fiet, it is facere liceto.

78

Quae viae publicae itinerave publica sunt fuerunt intra eos fines, qui coloniae dati erunt, quicumque limites quaeque viae quaeque itinera per eos agros sunt erunt fueruntve, eae viae eique limites eaque itinera publica sunto.

79

Qui fluvi rivi fontes lacus aquae stagna paludes sunt in agro, qui colonis huiusce coloniae divisus erit, ad eos rivos fontes lacus aquasque stagna paludes itus actus adquae haustus iis item esto, qui eum agrum habebunt possidebunt, uti iis fuit, qui eum agrum habuerunt possederunt. Itemque iis, qui eum agrum habent possident habebunt possidebunt, itineris aquarum lex iusque esto.

80

Quot cuique negotii publice in colonia de decurionum sententia datum erit, is cui negotium datum erit eius rei rationem decurionibus reddito referto que in diebus cl proximis* quibus it negotium confecerit quibusve it negotium gerere desierit, quot eius fieri poterit sine dolo malo.

81

Quicumque IIviri aedilesve coloniae Iuliae erunt, ii scribis suis, qui pecuniam publicam colonorumque rationes scripturus erit, antequam tabulas publicas scribet tractetve in contione palam luci nundinis in forum ius iurandum adigito per Iovem deosque penates sese pecuniam publicam eius coloniae concustoditurum rationesque veras habiturum esse, uti quod recte factum esse volet sine dolo malo, neque se fraudem per litteras facturum esse scientem dolo malo. Uti quisque scriba ita iuraverit, in tabulas publicas referatur facito. Qui ita non iuraverit, is tabulas publicas ne scribito neve aes apparitorium mercedemque ob eam rem capitp*. Qui ius iurandum non adegerit, ei HS ICC multa esto, eiusque pecuniae cui volet petitio persecutioque ex hac lege esto.

82

Qui agri quaeque silvae quaeque aedificia colonis coloniae Genetivae Iuliae quibus publice utantur, data adtributa erunt, ne quis eos agros neve eas silvas vendito neve locato longius quam in quinquennium, neve ad decuriones referto neve decurionum consultum facito, quo ei agri eaeve silvae veneant aliterve locentur. Neve is venierint, itcirco minus coloniae Genetivae Iuliae sunto. Quique iis rebus fructus erit, quot se emisse dicat, is in iuga singula inque annos singulos HS C colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae qui volet petitio persecutioque ex hac lege esto. ..............

91

Si quis ex hac lege decurio augur pontifex coloniae Genetivae Iuliae creatusve erit, tum quicumque decurio augur pontifex huiusque coloniae domicilium in ea colonia oppido propiusve it oppidum passus ò? non habebit annis V proximis*, unde pignus eius quot satis sit capi possit, is in ea colonia augur pontifex decurio ne esto quique IIviri in ea colonia erunt, eius nomen de decurionibus sacerdotibusque de tabulis publicis eximendum curanto, uti quod recte factum esse volet, idque eos IIviros sine fraude sua facere liceto.

92

IIviri quicumque in ea colonia magistratum habebunt, ei de legationibus publice mittendis ad decuriones referunto, cum maior pars decurionum eius coloniae aderit, quotque de his rebus maior pars eorum qui tum aderunt constituerit, it ius ratumque esto. Quamque legationem ex hac lege exve decurionum decreto, quot ex hac lege factum erit, obire oportuerit neque obierit qui lectus erit, is pro se vicarium ex eo ordine, uti hac lege decurionumve decreto dari oportet, dato. Ni ita dederit, in res singulas, quotiens ita non fecerit, HS CCICC colonis huiusque coloniae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet petitio persecutioque esto.

93

Quicumque IIvir post coloniam deductam factus creatusve erit quive praefectus qui ab IIviro e lege huius coloniae relictus erit, is de loco publico neve pro loco publico neve ab redemptore mancipe praedeve donum munus mercedem aliutve quid capito* neve accipito neve facito, quo quid ex ea re at se suorumve quem perveniat. Qui adversus* ea fecerit, is HS CCICC CCICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet petitio persecutioque esto.

94

Ne quis in hac colonia ius dicito neve cuius in ea colonia iuris dictio esto nisi IIviri aut quem IIvir praefectum reliquerit aut aedilis, uti hac lege oportebit. Neve quis pro eo imperio potestateve facito, quo quis in ea colonia ius dicat, nisi quem ex hac lege dicere oportebit.

95

Qui reciperatores dati erunt, si eo die quo iussi erunt non iudicabunt, IIvir praefectusve ubi ea res agitur eos reciperatores eumque cuius res agitur adesse iubeto diemque certum dicito, quo die atsint, usque ateo, dum ea res iudicata erit, facitoque, uti ea res in diebus XX proximis*, quibus de ea re reciperatores dati iussive erunt iudicare, iudicetur, uti quod recte factum esse volet. Testibusque in eam rem publice dum taxat hominibus XX, qui coloni incolaeve erunt, quibus is qui rem quaeret volet, denuntietur facito. Quibusque ita testimonium denuntiatum erit quique in testimonio dicendo nominati erunt, curato uti at it iudicium atsint. Testimoniumque si quis quit earum rerum quae res tum agetur, sciet aut audierit, iuratus dicat facito, uti quod recte factum esse volet, dum ne omnino amplius homines XX in iudicia singula testimonium dicere cogantur. Neve quem invitum testimonium dicere cogito, cui ei, cuia res tum agetur, gener socer, vitricus privignus, patronus libertus, consobrinus sit propiusve eum ea cognatione atfinitateve contingat. Si IIvir praefectusve qui ea re colonis petet, non aderit ob eam rem, quot ei morbus sonticus, vadimonium, iudicium, sacrificium, funus familiare feriaeve denicales erunt, quo minus adesse possit sive is propter magistratus potestatemve populi Romani minus atesse poterit: quo magis eo absente de eo cui is negotium facesset reciperatores sortiantur reiciantur res iudicetur, ex hac lege nihilum rogatur. Si privatus petet et is, cum de ea re iudicium fieri oportebit, non aderit neque arbitratu IIviri praefective ubi ea res agetur excusabitur ei harum quam causam esse, quo minus atesse possit, morbum sonticum, vadimonium, iudicium, sacrificium, funus familiare, ferias denicales eumve propter magistratus potestatemve populi Romani atesse non posse: post ei earum rerum, quarum hac lege quaestio erit, actio ne esto. Deque ea re siremps lex resque esto, quasi si neque iudices relecti neque reciperatores in eam rem dati essent.

96

Si quis decurio eius coloniae ab IIviro praefectove postulabit uti ad decuriones referatur, de pecunia publica deque multis poenisque deque locis agris aedificis publicis quo facto quaeri iudicarive oporteat: tum IIvir quive iure dicundo praerit de ea re primo quoque die decuriones consulito decurionumque consultum facito fiat, cum non minus maior pars decurionum atsit, cum ea res consuletur. Uti maior pars decurionum, qui tum aderint censuerint, ita ius ratumque esto.

97

Ne quis IIvir neve quis pro potestate in ea colonia facito neve ad decuriones referto neve decurionum decretum facito fiat, quo quis colonis coloniae patronus sit atopteturve praeter eum, cui colonis agrorum dandorum atsignandorum ius ex lege Iulia est, eumque, qui eam coloniam deduxerit, liberos posterosque eorum, nisi de maioris partis decurionum quitum aderunt per tabellam sententia, cum non minus L aderunt, cum ea res consuletur. qui adversus* ea fecerit, HS ICC colonis eius coloniae dare damnas esto, eiusque pecuniae colonorum eius coloniae cui volet petitio esto.

98

Quamcumque munitionem decuriones huiusce coloniae decreverint, si maior pars decurionum atfuerit, cum ea res consuletur, eam munitionem fieri liceto, dum ne amplius in annos singuios in que homines singulos puberes operas quinas et in iumenta plaustraria iuga singula operas ternas decernant. Eique munitioni aediles qui tum erunt ex decurionum decreto praesunto. Uti decuriones censuerint, ita muniendum curanto, dum ne invito eius opera exigatur, qui minor annorum XIIII aut maior annorum LX natus erit. Qui in ea colonia intrave eius coloniae fines domicilium praediumve habebit neque eius coloniae colonus erit, is eidem munitioni uti colonus pareto.

99

Quae aquae publicae in oppido coloniae Genetivae adducentur, IIvir, qui tum erunt, ad decuriones, cum duae partes aderunt, referto, per quos agros aquam ducere liceat. Qua pars maior decurionum, qui tum aderunt, duci decreverint, dum ne per it aedificium, quot non eius rei causa factum sit, aqua ducatur, per eos agros aquam ducere ius potestasque esto, neve quis facito, quo minus ita aqua ducatur.

100

Si quis colonus aquam in privatum caducam ducere volet isque at IIvirum adierit postulabitque, uti ad decuriones referat, tum is IIvir, a quo ita postulatum erit, ad decuriones, cum non minus XXXX aderunt, referto. Si decuriones maior pars qui tum atfuerint, aquam caducam in privatum duci censuerint, ita ea aqua utatur, quot sine privati iniuria fiat, ius potestasque esto.

101

Quicumque comitia magistratibus creandis subrogandis habebit, is ne quem eis comitis pro tribu accipito neve renuntiato neve renuntiari iubeto, qui in earum qua causa erit, e qua eum hac lege in colonia decurionem nominari creari inve decurionibus esse non oporteat non liceat.

102

IIvir qui hac lege quaeret iudiciumve exercebit, quod iudicium uti uno die fiat hac lege praestitutum non est, ne quis eorum ante horam I neve post horam XI diei quaerito neve iudicium exerceto. Isque IIvir in singulos accusatores, qui eorum delator erit, ei horas IIII, qui subscriptor erit, horas II accusandi potestatem facito. Si quis accusator de suo tempore alteri concesserit, quot eius cuique concessum erit, eo amplius cui concessum erit dicendi potestatem facito. Qui de suo tempore alteri concesserit, quot eius cuique concesserit, eo minus ei dicendi potestatem facito. Quot horas omnino omnibus accusatoribus in singulas actiones dicendi potestatem fieri oportebit, totidem horas et alterum tantum reo quive pro eo dicet in singulas actiones dicendi potestatem facito.

103

Quicumque in colonia Genetiva IIvir praefectusve iure dicundo praerit, eum colonos incolasque contributos quocumque tempore coloniae finium defendendorum causa armatos educere decuriones censuerint, quot maior pars qui tum aderunt decreverint, id ei sine fraude sua facere liceto. Eique IIviro aut quem IIvir armatis praefecerit idem ius eademque animadversio esto, uti tribuno militum populi Romani in exercitu populi Romani est, itque ei sine fraude sua facere liceto ius potestasque esto, dum it, quot maior pars decurionum decreverit, qui tum aderunt, fiat.

104

Qui limites decumanique intra fines coloniae Genetivae deducti facti que erunt, quaecumque fossae limitales in eo agro erunt, qui iussu C. Caesaris dictatoris imperatoris et lege Antonia senatusque consultis plebique scitis ager datus atsignatus erit, ne quis limites decumanosque opsaeptos neve quit immolitum neve quit ibi opsaeptum habeto, neve eos arato, neve eis fossas opturato neve opsaepito, quo minus suo itinere aqua ire fluere possit. si quis adversus* ea quit fecerit, is in res singulas, quotienscumque fecerit, HS ∞ colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet petitio persecutioque esto.

105

Si quis quem decurionum indignum loci aut ordinis decurionatus esse dicet, praeterquam quot libertinus erit, et ab IIviro postulabitur, uti de ea re iudicium reddatur, IIvir quo de ea re in ius aditum erit, ius dicito iudiciaque reddito. Isque decurio, qui iudicio condemnatus erit, postea decurio ne esto neve in decurionibus sententiam dicito neve IIviratum neve aedilitatem petito neve quis IIvir comitis suffragio eius rationem habeto neve IIvirum neve aedilem renuntiato neve renuntiari sinito.

106

Quicumque colonus coloniae Genetivae erit, quae iussu C. Caesaris dictatoris deducta est, ne quem in ea colonia coetum conventum coniurationem.....

123

IIvir ad quem de ea re in ius aditum erit, ubi iudicibus, apud quos ea res agetur, maiori parti eorum planum factum non erit, eum de quo iudicium datum est decurionis loco indignum esse eum qui accusabitur ab his iudicibus eo iudicio absolvi iubeto. Qui ita absolutus erit, quod iudicium praevaricationis causa factum non sit, is eo iudicio hac lege absolutus esto.

124

Si quis decurio coloniae Genetivae decurionem coloniae Genetivae hac lege de indignitate accusabit, eumque quem accusabit eo iudicio hac lege condemnarit, is qui quem eo iudicio ex hac lege condemnarit, si volet, in eius locum qui condemnatus erit sententiam dicere, ex hac lege liceto itque eum sine fraude sua iure lege recteque facere liceto, eiusque is locus in decurionibus sententiae dicendae rogandae hac lege esto.

125

Quicumque locus ludis decurionibus datus atsignatus relictusve erit, ex quo loco decuriones ludos spectare oportebit, ne quis in eo loco nisi qui tum decurio coloniae Genetivae erit, quive tum magistratus imperium potestatemve colonorum suffragio geret iussuque C. Caesaris dictatoris consulis prove consule habebit, quive pro quo imperio potestateve tum in colonia Genetiva erit, quibusque locos in decurionum loco ex decreto decurionum coloniae Genetivae dari oportebit, quod decuriones decreverint, cum non minus dimidia pars decurionum adfuerit cum ea res consulta erit, ne quis praeter eos, qui supra scripti sunt, qui locus decurionibus datus atsignatus relictusve erit, in eo loco sedeto neve quis alium in ea loca sessum ducito neve sessum duci iubeto sciens dolo malo. Si quis adversus ea sederit sciens dolo malo sive quis adversus* ea sessum duxerit ducive iusserit sciens dolo malo, is in res singulas, quotienscumque quit de ea re adversus* ea fecerit, HS ICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae qui eorum volet reciperatorio iudicio aput IIvirum praefectumve actio petitio persecutio ex hac lege ius potestasque esto.

126

IIvir, aedilis, praefectus quicumque coloniae Genetivae Iuliae ludos scaenicos faciet, sive quis alius coloniae Genetivae Iuliae ludos scaenicos faciet, colonos genetivos incolasque hospitesque atventoresque ita sessum ducito, ita locum dato distribuito atsignato, uti de ea re de eo loco dando atsignando decuriones, cum non minus L decuriones, cum ea res consuletur, in decurionibus adfuerint, decreverint statuerint sine dolo malo. quot ita ab decurionibus de loco dando atsignando statutum decretum erit, it hac lege ius ratumque esto. Neve is qui ludos faciet aliter aliove modo sessum ducito neve duci iubeto neve locum dato neve dari iubeto neve locum attribuito neve attribui iubeto neve locum atsignato neve atsignari iubeto neve quit facito, quo aliter aliove modo, adque uti locus datus atsignatus attributusve erit, sedeant, neve facito, quo quis alieno loco sedeat, sciens dolo malo. Qui adversus* ea fecerit, is in res singulas, quotienscumque quit adversus* ea fecerit, HS ICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui volet reciperatorio iudicio aput IIvirum praefectumve actio petitio persecutioque hac lege ius potestasque esto.

127

Quicumque ludi scaenici coloniae Genetivae Iuliae fient, ne quis in orchestram ludorum spectandorum causa praeter magistratum prove magistratu populi Romani, quive iure dicundo praerit et si quis senator populi Romani est erit fuerit, et si quis senatoris filius populi Romani est erit fuerit, et si quis praefectus fabrum eius magistratus prove magistratu, qui provinciarum Hispaniarum ulteriorem Baeticae praerit optinebit, erit, et quos ex hac lege decurionum loco decurionem sedere oportet oportebit, praeter eos qui supra scripti sunt ne quis in orchestram ludorum spectandorum causa sedeto, neve quisque magistratus prove magistratu populi Romani qui iure dicundo praerit ducito, neve quem quis sessum ducito, neve in eo loco sedere sinito, uti quod recte factum esse volet sine dolo malo.

128

IIvir aedilis praefectus coloniae Genetivae Iuliae quicumque erit, is suo quoque anno magistratu imperioque facito curato, quod eius fieri poterit, uti quod recte factum esse volet sine dolo malo magistri ad fana templa delubra, quem ad modum decuriones censuerint, suo quoque anno fiant eique decurionum decreto suo quoque anno ludos circenses, sacrificia pulvinariaque facienda curent, quem ad modum quitquit de iis rebus, magistris creandis, ludis circensibus faciendis, sacrificiis procurandis, pulvinaribus faciendis decuriones statuerint decreverint, ea omnia ita fiant. Deque iis omnibus rebus quae supra scriptae sunt quotcumque decuriones statuerint decreverint, it ius ratumque esto, eique omnes, at quos ea res pertinebit, quot quemque eorum ex hac lege facere oportebit, faciunto sine dolo malo. Si quis adversus* ea fecerit quotienscumque quit adversus* ea fecerit, HS CCICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui eorum volet reciperatorio iudicio aput IIvirum praefectumve actio petitio persecutioque ex hac lege ius potestas esto.

129

IIviri aediles praefectus coloniae Genetivae Iuliae quicumque erunt decurionesque coloniae Genetivae Iuliae quicumque erunt, ii omnes decurionum decretis diligenter parento optemperanto sine dolo malo faciuntoque uti quot quemque eorum decurionum decreto agere facere oportebit ea omnia agant faciant, uti quod recte factum esse volet sine dolo malo. Si quis ita non fecerit sive quit adversus* ea fecerit sciens dolo malo, is in res singulas HS CCICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui eorum volet reciperatorio iudicio aput IIvirum praefectumve actio petitio persecutioque ex hac lege ius potestasque esto.

130

Ne quis IIvir aedilis praefectus coloniae Genetivae Iuliae quicunque erit ad decuriones coloniae Genetivae referto neve decuriones consulito neve decretum decurionum facito neve de ea re in tabulas publicas referto neve referri iubeto neve quis decurio de ea re, qua de ea re agetur, in decurionibus sententiam dicito neve decretum decurionum scribito, neve in tabulas publicas referto, neve referundum curato, quo quis senator senatorisve filius populi Romani coloniae Genetivae patronus atoptetur sumatur fiat nisi de trium partium decurionum decreto sententia per tabellam facito et nisi de eo homine, de quo tum referetur consuletur, decretum decurionum fiat, qui cum ea res agetur, in italiam sine imperio privatus erit. Si quis adversus ea ad decuriones rettulerit decurionumve decretum fecerit faciendumve curaverit inve tabulas publicas rettulerit referrive iusserit sive quis in decurionibus sententiam dixerit decurionumve decretum scripserit inve tabulas publicas rettulerit referendumve curaverit, in res singulas, quotienscumque quit adversus* ea fecerit, is HS CCICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui eorum volet reciperatorio iudicio aput IIvirum interregem praefectum actio petitio persecutioque ex hac lege ius potestasque esto.

131

Ne quis IIvir aedilis praefectus coloniae Genetivae Iuliae quicumque erit ad decuriones coloniae Genetivae referto neve decuriones consulito neve decretum decurionum facito neve de ea re in tabulas publicas referto neve referri iubeto neve quis decurio de ea re in decurionibus sententiam dicito neve decretum decurionum scribito neve in tabulas publicas referto neve referundum curato, quo quis senator senatorisve filius populi Romani coloniae Genetivae Iuliae hospes atoptetur, hospitium tesserave hospitalis cum quo fiat, nisi de maioris partis decurionum sententia per tabellam facito et nisi de eo homine, de quo tum referetur consuletur, decretum decurionum fiat, qui cum ea res agetur, in italiam sine imperio privatus erit. Si quis adversus ea ad decuriones rettulerit decretumve decurionum fecerit faciendumve curaverit inve tabulas publicas rettulerit referrive iusserit sive quis in decurionibus sententiam dixerit decretumve decurionum scripserit inve tabulas publicas rettulerit referendumve curaverit, is in res singulas quotienscumque quit adversus ea fecerit, HS CCICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui eorum volet recuperatorio iudicio aput IIvirum praefectumve actio petitio persecutioque hac lege ius potestasque esto.

132

Ne quis in colonia Genetiva post hanc legem datam petitor candidatus*, quicumque in colonia Genetiva Iulia magistratum petet, magistratusve petendi causa in eo anno, quo quisque anno petitor candidatus* magistratum petet petiturusve erit, magistratus petendi convivia facito neve at cenam quem vocato neve convivium habeto neve facito sciens dolo malo, quo quis suae petitionis causa convivium habeat ad cenamve quem vocet, praeter dum quod ipse candidatus* petitor in eo anno, quo magistratum petat, vocarit dum taxat in dies singulos hominum VIIII convivium habeto, si voelt, sine dolo malo. Neve quis petitor candidatus* donum munus aliudve quit det largiatur petitionis causa sciens dolo malo. Neve quis alterius petitionis causa convivia facito neve quem ad cenam vocato neve convivium habeto, neve quis alterius petitionis causa cui quit donum munus aliutve quit dato donato largito sciens dolo malo. Si quis adversus* ea fecerit, HS ICC colonis coloniae Genetivae Iuliae dare damnas esto, eiusque pecuniae cui eorum volet recuperatorio iudicio aput IIvirum praefectumve actio petitio persecutioque ex hac lege ius potestasque esto.

133

Qui coloni Genetivi Iulienses hac lege sunt erunt, eorum omnium uxores, quae in colonia Genetiva Iulia hac lege sunt, eae mulieres legibus coloniae Genetivae Iuliae virique parento iuraque ex hac lege, quaecumque in hac lege scripta sunt, omnium rerum ex hac lege habento sine dolo malo.

134

Ne quis IIvir aedilis praefectus coloniae Genetivae, quicumque erit, post hanc legem ad decuriones coloniae Genetivae referto neve decuriones consulito neve decretum decurionum facito neve de ea re in tabulas publicas referto neve referri iubeto neve quis decurio, cum ea res agetur, in decurionibus sententiam dicito neve decretum decurionum scribito neve in tabulas publicas referto neve referendum curato, quo cui pecunia publica aliutve quid honoris habendi causa munerisve dandi pollicendi prove statua danda ponenda detur donetur.....